jueves, 13 de enero de 2011

Acción de gracias para la misa (latín)



Ant. Trium puerórum * cantémus hymnum, quem cantábant sancti in camino ignis, benedicéntes Dóminum.

Dan 3, 57-88.56

Benedícete, ómnia ópera Dómini, Dómino * laudáte et superexaltáte eum in saécula.
Benedícete, caeli, Dómino* benedícete, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícete,aquae omnes quae super caelos sunt Dómino* benedícat omnis virtus Dómino.
Benedícete, sol et luna, Dómino* benedícete, stellae caeli, Dómino.
Benedícete,omnis imber et ros, Dómino* benecíte, omnes venti, Dómino.
Benedícete, ignis et aestus, Dómino* benedícete, frigus et aestus, Dómino.
Benedícete, rores et pruína, Dómino* benedícete, gelu et frigus, Dómino.
Benedícete, glácies et nives, Dómino* benedícete, noctes et dies, Dómino.
Benedícite lux et ténebrae, Dómino;* benedícite, fulgura et nubes, Dómino.
Benedic terra Dóminum ;* laudet et superexátet eum in saécula.
Benedícite montes et colles, Dómino; benedícite, universa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite mária et flúmina, Dómino;* benedícte, fontes, Dómino.
Benedícte, cete et ómnia quae movéntur in aquis, Dómino;* bene- dícite, omnes vólucres caeli, Domino.
Benedícete, omnes béstiae et pécora, Dómino,* benedícete, fílii hóminum, Dómino.
Bénedic, Israel, Dómino,* laudáte et superexaltáte eum in saécula.
Benedícete, sacerdotes Dómini, Dómino,* benedícete, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimae iustórum, Dómino;* benedícte, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícete, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino,* laudáte et superexaltáte eum in saécula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu;* laudémus et superexaltémus in saécula.
Benedíctus es in firmaménto caeli* et laudábilis et gloriósus in saécula.

Psalmus 150

Laudáte Dóminum in sanctuário eius,* laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
Laudáte eum in magnálibus eius,*  laudáte eum secúndum multitúdinem magnitudinis eius.
Laudáte eum in sono tubae,* laudáte eum in psaltério et cíthara.
Laudáte eum in týmpano et choro,* laudáte eum in chordis et órgano.
Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus,* laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: omne quod spirat, laudet Dóminum.
Gloria Patri.

Ant. Trium puerórum cantémus hymnum, quem cantábant sancti in camíno ignis, benedicéntes Dóminum.

Kýrie, eléison.
Chiste, eléison.
Kýrie, eléison.
Pater noster…

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua.
R. Et Sancti tui benedícant tibi.
V. Exsultábunt sancti in glória.
R. Laetabúntur in cubílibus suis.
V. Non nobis, Dómine, non nobis.
R. Sed nómini tuo da glóriam.
V. Dómine exáudi orátionem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum
R. Et cum spiritu tuo.

Oratio Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium; concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.
Actiónes nostras, quaésumus, Dómine, aspirándo praéveni et adiuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te coepta finiátur.
Da nobis, quaésumus, Dómine, vitiórum nostrórum flammas extíngere: qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superare. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.